Psalms 140

Psalmus David. Domine clamavi ad te, exaudi me: intende voci meæ, cum clamavero ad te. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Pone Domine custodiam ori meo: et ostium circumstantiæ labiis meis. Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem: et non communicabo cum electis eorum. Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: absorpti sunt iuncti petræ iudices eorum. Audient verba mea quoniam potuerunt: sicut crassitudo terræ erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum: quia ad te Domine, Domine oculi mei: in te speravi, non auferas animam meam. Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi: et a scandalis operantium iniquitatem. 10 Cadent in retiaculo eius peccatores: singulariter sum ego donec transeam.
Copyright information for VulgCC