Psalms 144

Laudatio ipsi David. Exaltabo te Deus meus rex: et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi. Per singulos dies benedicam tibi: et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi. Magnus Dominus et laudabilis nimis: et magnitudinis eius non est finis. Generatio et generatio laudabit opera tua: et potentiam tuam pronunciabunt. Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur: et mirabilia tua narrabunt. Et virtutem terribilium tuorum dicent: et magnitudinem tuam narrabunt. Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt: et iustitia tua exultabunt. Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors. Suavis Dominus universis: et miserationes eius super omnia opera eius. 10 Confiteantur tibi Domine omnia opera tua: et sancti tui benedicant tibi. 11 Gloriam regni tui dicent: et potentiam tuam loquentur: 12 Ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam: et gloriam magnificentiæ regni tui. 13 Regnum tuum regnum omnium sæculorum: et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis: et sanctus in omnibus operibus suis. 14 Allevat Dominus omnes, qui corruunt: et erigit omnes elisos. 15 Oculi omnium in te sperant Domine: et tu das escam illorum in tempore opportuno. 16 Aperis tu manum tuam: et imples omne animal benedictione. 17 Iustus Dominus in omnibus viis suis: et sanctus in omnibus operibus suis. 18 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum: omnibus invocantibus eum in veritate. 19 Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet: et salvos faciet eos. 20 Custodit Dominus omnes diligentes se: et omnes peccatores disperdet. 21 Laudationem Domini loquetur os meum: et benedicat omnis caro nomini sancto eius in sæculum, et in sæculum sæculi.
Copyright information for VulgCC