Psalms 146

Alleluia. Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus: Deo nostro sit iucunda, decoraque laudatio. Ædificans Ierusalem Dominus: dispersiones Israelis congregabit. Qui sanat contritos corde: et alligat contritiones eorum. Qui numerat multitudinem stellarum: et omnibus eis nomina vocat. Magnus Dominus noster, et magna virtus eius: et sapientiæ eius non est numerus. Suscipiens mansuetos Dominus: humilians autem peccatores usque ad terram. Præcinite Domino in confessione: psallite Deo nostro in cithara. Qui operit cælum nubibus: et parat terræ pluviam. Qui producit in montibus fœnum: et herbam servituti hominum. Qui dat iumentis escam ipsorum: et pullis corvorum invocantibus eum. 10 Non in fortitudine equi voluntatem habebit: nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. 11 Beneplacitum est Domino super timentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius.
Copyright information for VulgCC