Psalms 149

Alleluia. Cantate Domino canticum novum: laus eius in Ecclesia sanctorum. Lætetur Israel in eo, qui fecit eum: et filii Sion exultent in rege suo. Laudent nomen eius in choro: in tympano, et psalterio psallant ei: Quia beneplacitum est Domino in populo suo: et exaltabit mansuetos in salutem. Exultabunt sancti in gloria: lætabuntur in cubilibus suis. Exaltationes Dei in gutture eorum: et gladii ancipites in manibus eorum: Ad faciendam vindictam in nationibus: increpationes in populis. Ad alligandos reges eorum in compedibus: et nobiles eorum in manicis ferreis. Ut faciant in eis iudicium conscriptum: gloria hæc est omnibus sanctis eius. Alleluia.
Copyright information for VulgCC