Psalms 150

Alleluia. Laudate Dominum in sanctis eius: laudate eum in firmamento virtutis eius. Laudate eum in virtutibus eius: laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius. Laudate eum in sono tubæ: laudate eum in psalterio, et cithara. Laudate eum in tympano, et choro: laudate eum in chordis, et organo. Laudate eum in cymbalis benesonantibus: laudate eum in cymbalis iubilationis: omnis spiritus laudet Dominum. Alleluia.
Copyright information for VulgCC