Psalms 16

Oratio David. Exaudi Domine iustitiam meam: intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. De vultu tuo iudicium meum prodeat: oculi tui videant æquitates. Probasti cor meum, et visitasti nocte: igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Perfice gressus meos in semitis tuis: ut non moveantur vestigia mea. Ego clamavi, quoniam exaudisti me Deus: inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea. Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te. A resistentibus dexteræ tuæ custodi me, ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me: a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt, 10 adipem suum concluserunt: os eorum locutum est superbiam. 11 Proiicientes me nunc circumdederunt me: oculos suos statuerunt declinare in terram. 12 Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam: et sicut catulus leonis habitans in abditis. 13 Exurge Domine, præveni eum, et supplanta eum: eripe animam meam ab impio, frameam tuam ab inimicis manus tuæ. 14 Domine a paucis de terra divide eos in vita eorum: de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis: et dimiserunt reliquias suas parvulis suis. 15 Ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo: satiabor cum apparuerit gloria tua.
Copyright information for VulgCC