Psalms 2

Quare fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius. Dirumpamus vincula eorum: et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Qui habitat in cælis irridebit eos: et Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, prædicans præceptum eius. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi Gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. 10 Et nunc reges intelligite: erudimini qui iudicatis terram. 11 Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore. 12 Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta. 13 Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes, qui confidunt in eo.
Copyright information for VulgCC