Psalms 20

In finem, Psalmus David. Domine in virtute tua lætabitur rex: et super salutare tuum exultabit vehementer. Desiderium cordis eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudasti eum. Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Vitam petiit a te: et tribuisti ei longitudinem dierum in sæculum, et in sæculum sæculi. Magna est gloria eius in salutari tuo: gloriam et magnum decorem impones super eum. Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi: lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo. Quoniam rex sperat in Domino: et in misericordia Altissimi non commovebitur. Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis: dextera tua inveniat omnes, qui te oderunt. 10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. 11 Fructum eorum de terra perdes: et semen eorum a filiis hominum. 12 Quoniam declinaverunt in te mala; cogitaverunt consilia, quæ non potuerunt stabilire. 13 Quoniam pones eos dorsum: in reliquiis tuis præparabis vultum eorum. 14 Exaltare Domine in virtute tua: cantabimus et psallemus virtutes tuas.
Copyright information for VulgCC