Psalms 23

Prima sabbati, Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo eius: orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo. Quia ipse super maria fundavit eum: et super flumina præparavit eum. Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto eius? Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec iuravit in dolo proximo suo. Hic accipiet benedictionem a Domino: et misericordiam a Deo salutari suo. Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Iacob. Attollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales: et introibit Rex gloriæ. Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens: Dominus potens in prælio. Attollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales: et introibit Rex gloriæ. 10 Quis est iste rex gloriæ? Dominus virtutum ipse est Rex gloriæ.
Copyright information for VulgCC