Psalms 4

In finem in carminibus, Psalmus David. Cum invocarem exaudivit me Deus iustitiæ meæ: in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam. Filii hominum usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum: Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum. Irascimini, et nolite peccare: quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. Sacrificate sacrificium iustitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui Domine: dedisti lætitiam in corde meo. A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt. In pace in idipsum dormiam, et requiescam; 10 Quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me.
Copyright information for VulgCC