Psalms 42

Psalmus David. Iudica me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, ab homine iniquo, et doloso erue me. Quia tu es Deus fortitudo mea: quare me repulisti? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus? Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Et introibo ad altare Dei: ad Deum, qui lætificat iuventutem meam. Confitebor tibi in cithara Deus, Deus meus: quare tristis es anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei, et Deus meus.
Copyright information for VulgCC