Psalms 44

In finem, pro iis, qui commutabuntur, filiis Core, ad intellectum, Canticum pro dilecto. Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ, velociter scribentis. Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum. Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittæ tuæ acutæ, populi sub te cadent, in corda inimicorum regis. Sedes tua Deus in sæculum sæculi: virga directionis virga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis. Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis: ex quibus delectaverunt te 10 filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato: circumdata varietate. 11 Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam: et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. 12 Et concupiscet rex decorem tuum: quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum. 13 Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur: omnes divites plebis. 14 Omnis gloria eius filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis 15 circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam: proximæ eius afferentur tibi. 16 Afferentur in lætitia et exultatione: adducentur in templum regis. 17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. 18 Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem. Propterea populi confitebuntur tibi in æternum: et in sæculum sæculi.
Copyright information for VulgCC