Psalms 5

In finem pro ea, quæ hereditatem consequitur, Psalmus David. Verba mea auribus percipe Domine, intellige clamorem meum. Intende voci orationis meæ, Rex meus et Deus meus. Quoniam ad te orabo: Domine mane exaudies vocem meam. Mane astabo tibi et videbo: quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Neque habitabit iuxta te malignus: neque permanebunt iniusti ante oculos tuos. Odisti omnes, qui operantur iniquitatem: perdes omnes, qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus: ego autem in multitudine misericordiæ tuæ. Introibo in domum tuam: adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Domine deduc me in iustitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. 10 Quoniam non est in ore eorum veritas: cor eorum vanum est. 11 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, iudica illos Deus. Decidant a cogitationibus suis, secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te Domine. 12 Et lætentur omnes, qui sperant in te, in æternum exultabunt: et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum, 13 quoniam tu benedices iusto. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.
Copyright information for VulgCC