Psalms 50

In finem, Psalmus David, Cum venit ad eum Nathan Propheta, quando intravit ad Bethsabee. Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea. Ecce enim veritatem dilexisti: incerta, et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. Asperges me hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. 10 Auditui meo dabis gaudium et lætitiam: et exultabunt ossa humiliata. 11 Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele. 12 Cor mundum crea in me Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis. 13 Ne proiicias me a facie tua: et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me. 14 Redde mihi lætitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me. 15 Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur. 16 Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meæ: et exultabit lingua mea iustitiam tuam. 17 Domine, labia mea aperies: et os meum annunciabit laudem tuam. 18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis. 19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum, et humiliatum Deus non despicies. 20 Benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion: ut ædificentur muri Ierusalem. 21 Tunc acceptabis sacrificium iustitiæ, oblationes, et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos.
Copyright information for VulgCC