Psalms 53

In finem, In carminibus, intellectus David, Cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos? Deus in nomine tuo salvum me fac: et in virtute tua iudica me. Deus exaudi orationem meam: auribus percipe verba oris mei. Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam: et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Ecce enim Deus adiuvat me: et Dominus susceptor est animæ meæ. Averte mala inimicis meis: et in veritate tua disperde illos. Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo Domine: quoniam bonum est: Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me: et super inimicos meos despexit oculus meus.
Copyright information for VulgCC