Psalms 56

In finem, Ne disperdas, David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam. Miserere mei Deus, miserere mei: quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Clamabo ad Deum altissimum: Deum qui benefecit mihi. Misit de cælo, et liberavit me: dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam, et eripuit animam meam de medio catulorum leonum: dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ: et lingua eorum gladius acutus. Exaltare super cælos Deus: et in omnem terram gloria tua. Laqueum paraverunt pedibus meis: et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam: et inciderunt in eam. Paratum cor meum Deus, paratum cor meum: cantabo, et psalmum dicam. Exurge gloria mea, exurge psalterium et cithara: exurgam diluculo. 10 Confitebor tibi in populis Domine: et psalmum dicam tibi in gentibus: 11 Quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. 12 Exaltare super cælos Deus: et super omnem terram gloria tua.
Copyright information for VulgCC