Psalms 60

In finem, In hymnis David. Exaudi Deus deprecationem meam: intende orationi meæ. A finibus terræ ad te clamavi: dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me. Deduxisti me, quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici. Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula: protegar in velamento alarum tuarum. Quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam: dedisti hereditatem timentibus nomen tuum. Dies super dies regis adiicies: annos eius usque in diem generationis et generationis. Permanet in æternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem eius quis requiret? Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi: ut reddam vota mea de die in diem.
Copyright information for VulgCC