Psalms 61

In finem, Pro Idithun, Psalmus David. Nonne Deo subiecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum. Nam et ipse Deus meus, et salutaris meus: susceptor meus, non movebor amplius. Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos: tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ. Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere, cucurri in siti: ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Verumtamen Deo subiecta esto anima mea: quoniam ab ipso patientia mea. Quia ipse Deus meus, et salvator meus: adiutor meus, non emigrabo. In Deo salutare meum, et gloria mea: Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Sperate in eo omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra: Deus adiutor noster in æternum. 10 Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris: ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. 11 Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere: divitiæ si affluant, nolite cor apponere. 12 Semel locutus est Deus, duo hæc audivi, quia potestas Dei est, 13 et tibi Domine misericordia: quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.
Copyright information for VulgCC