Psalms 63

In finem, Psalmus David. Exaudi Deus orationem meam cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam. Protexisti me a conventu malignantium: a multitudine operantium iniquitatem. Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in occultis immaculatum. Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos: dixerunt: Quis videbit eos? Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum: et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum: et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos: 10 et timuit omnis homo. Et annunciaverunt opera Dei: et facta eius intellexerunt. 11 Lætabitur iustus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.
Copyright information for VulgCC