Psalms 64

In finem, Psalmus David, Canticum Hieremiæ, et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire. Te decet hymnus Deus in Sion: et tibi reddetur votum in Ierusalem. Exaudi orationem meam: ad te omnis caro veniet. Verba iniquorum prævaluerunt super nos: et impietatibus nostris tu propitiaberis. Beatus, quem elegisti, et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ: sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate. Exaudi nos Deus salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe. Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia: qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius. Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos a signis tuis: exitus matutini et vespere delectabis. 10 Visitasti terram et inebriasti eam: multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis, parasti cibum illorum: quoniam ita est præparatio eius. 11 Rivos eius inebria, multiplica genimina eius: in stillicidiis eius lætabitur germinans. 12 Benedices coronæ anni benignitatis tuæ: et campi tui replebuntur ubertate. 13 Pinguescent speciosa deserti: et exultatione colles accingentur. 14 Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento: clamabunt, etenim hymnum dicent.
Copyright information for VulgCC