Psalms 66

In finem, In hymnis, Psalmus Cantici David. Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. Ut cognascamus in terra viam tuam: in omnibus gentibus salutare tuum. Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes. Lætentur et exultent gentes: quoniam iudicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis. Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes. Terra dedit fructum suum. Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terræ.
Copyright information for VulgCC