Psalms 69

In finem, Psalmus David, In rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus. Deus in adiutorium meum intende: Domine ad adiuvandum me festina. Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam: Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala: Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge. Exultent et lætentur in te omnes qui quærunt te, et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum. Ego vero egenus, et pauper sum: Deus adiuva me. Adiutor meus, et liberator meus es tu: Domine ne moreris.
Copyright information for VulgCC