Psalms 72

Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde! Mei autem pene moti sunt pedes: pene effusi sunt gressus mei. Quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Quia non est respectus morti eorum: et firmamentum in plaga eorum. In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur: Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis. Cogitaverunt, et locuti sunt nequitiam: iniquitatem in excelso locuti sunt. Posuerunt in cælum os suum: et lingua eorum transivit in terra. 10 Ideo convertetur populus meus hic: et dies pleni invenientur in eis. 11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? 12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias. 13 Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas: 14 Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. 15 Si dicebam: Narrabo sic: ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. 16 Existimabam ut cognoscerem hoc, labor est ante me: 17 Donec intrem in Sanctuarium Dei: et intelligam in novissimis eorum. 18 Verumtamen propter dolos posuisti eis: deiecisti eos dum allevarentur. 19 Quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. 20 Velut somnium surgentium Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. 21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt: 22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi. 23 Ut iumentum factus sum apud te: et ego semper tecum. 24 Tenuisti manum dexteram meam: et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. 25 Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram? 26 Defecit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum. 27 Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt: perdidisti omnes, qui fornicantur abs te. 28 Mihi autem adhærere Deo bonum est: ponere in Domino Deo spem meam: ut annunciem omnes prædicationes tuas, in portis filiæ Sion.
Copyright information for VulgCC