Psalms 73

Intellectus Asaph. Ut quid Deus repulisti in finem: iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ? Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuæ: mons Sion, in quo habitasti in eo. Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto! Et gloriati sunt qui oderunt te: in medio solemnitatis tuæ. Posuerunt signa sua, signa: et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus exciderunt ianuas eius in idipsum: in securi, et ascia deiecerunt eam. Incenderunt igni Sanctuarium tuum: in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. Signa nostra non vidimus, iam non est propheta: et nos non cognoscet amplius. 10 Usquequo Deus improperabit inimicus: irritat adversarius nomen tuum in finem? 11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam, de medio sinu tuo in finem? 12 Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ. 13 Tu confirmasti in virtute tua mare: contribulasti capita draconum in aquis. 14 Tu confregisti capita draconis: dedisti eum escam populis Æthiopum. 15 Tu dirupisti fontes, et torrentes: tu siccasti fluvios Ethan. 16 Tuus est dies, et tua est nox: tu fabricatus es auroram et solem. 17 Tu fecisti omnes terminos terræ: æstatem et ver tu plasmasti ea. 18 Memor esto huius, inimicus improperavit Domino: et populus insipiens incitavit nomen tuum. 19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. 20 Respice in testamentum tuum: quia repleti sunt, qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum. 21 Ne avertatur humilis factus confusus: pauper et inops laudabunt nomen tuum. 22 Exurge Deus, iudica causam tuam: memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die. 23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper.
Copyright information for VulgCC