Psalms 75

In finem, in Laudibus, Psalmus Asaph, Canticum ad Assyrios. Notus in Iudæa Deus: in Israel magnum nomen eius. Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion. Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis: turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos. Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. De cælo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit, 10 cum exurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. 11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. 12 Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili 13 et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terræ.
Copyright information for VulgCC