Psalms 76

In finem, pro Idithun, Psalmus Asaph. Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Deum, et intendit mihi. In die tribulationis meæ Deum exquisivi, manibus meis nocte contra eum: et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea, memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum: et defecit spiritus meus. Anticipaverunt vigilias oculi mei: turbatus sum, et non sum locutus. Cogitavi dies antiquos: et annos æternos in mente habui. Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum. Numquid in æternum proiiciet Deus: aut non apponet ut complacitior sit adhuc? Aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem? 10 Aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? 11 Et dixi nunc cœpi: hæc mutatio dexteræ Excelsi. 12 Memor fui operum Domini: quia memor ero ab initio mirabilium tuorum, 13 et meditabor in omnibus operibus tuis: et in adinventionibus tuis exercebor. 14 Deus in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster? 15 Tu es Deus qui facis mirabilia. Notam fecisti in populis virtutem tuam: 16 redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Iacob, et Ioseph. 17 Viderunt te aquæ Deus, viderunt te aquæ: et timuerunt, et turbatæ sunt abyssi. 18 Multitudo sonitus aquarum: vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt: 19 vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ: commota est et contremuit terra. 20 In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis: et vestigia tua non cognoscentur. 21 Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.
Copyright information for VulgCC