Psalms 79

In finem, Pro iis, qui commutabuntur, testimonium Asaph, Psalmus. Qui regis Israel, intende: qui deducis velut ovem Ioseph. Qui sedes super cherubim, manifestare coram Ephraim, Beniamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. Deus converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui? Cibabis nos pane lacrymarum: et potum dabis nobis in lacrymis in mensura? Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris: et inimici nostri subsannaverunt nos. Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam: et salvi erimus. Vineam de Ægypto transtulisti: eiecisti Gentes, et plantasti eam. 10 Dux itineris fuisti in conspectu eius: plantasti radices eius, et implevit terram. 11 Operuit montes umbra eius: et arbusta eius cedros Dei. 12 Extendit palmites suos usque ad mare: et usque ad flumen propagines eius. 13 Ut quid destruxisti maceriam eius: et vindemiant eam omnes, qui prætergrediuntur viam? 14 Exterminavit eam aper de silva: et singularis ferus depastus est eam. 15 Deus virtutum convertere: respice de cælo, et vide, et visita vineam istam. 16 Et perfice eam, quam plantavit dextera tua: et super filium hominis, quem confirmasti tibi. 17 Incensa igni, et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt. 18 Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ: et super filium hominis, quem confirmasti tibi. 19 Et non discedimus a te, vivificabis nos: et nomen tuum invocabimus. 20 Domine Deus virtutum converte nos: et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Copyright information for VulgCC