Psalms 81

Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos diiudicat. Usquequo iudicatis iniquitatem: et facies peccatorum sumitis? Iudicate egeno, et pupillo: humilem, et pauperem iustificate. Eripite pauperem: et egenum de manu peccatoris liberate. Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ. Ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini: et sicut unus de principibus cadetis. Surge Deus, iudica terram: quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus.
Copyright information for VulgCC