Psalms 82

Canticum Psalmi Asaph. Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris Deus: Quoniam ecce inimici tui sonuerunt: et qui oderunt te, extulerunt caput. Super populum tuum malignaverunt consilium: et cogitaverunt adversus sanctos tuos. Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente: et non memoretur nomen Israel ultra. Quoniam cogitaverunt unanimiter: simul adversum te testamentum disposuerunt, tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ: Moab, et Agareni, Gebal, et Ammon, et Amalec: alienigenæ cum habitantibus Tyrum. Etenim Assur venit cum illis: facti sunt in adiutorium filiis Lot. 10 Fac illis sicut Madian et Sisaræ: sicut Iabin in torrente Cisson. 11 Disperierunt in Endor: facti sunt ut stercus terræ. 12 Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: Omnes principes eorum: 13 qui dixerunt: Hereditate possideamus Sanctuarium Dei. 14 Deus meus pone illos ut rotam: et sicut stipulam ante faciem venti. 15 Sicut ignis, qui comburit silvam: et sicut flamma comburens montes: 16 Ita persequeris illos in tempestate tua: et in ira tua turbabis eos. 17 Imple facies eorum ignominia: et quærent nomen tuum, Domine. 18 Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi: et confundantur, et pereant. 19 Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra.
Copyright information for VulgCC