Psalms 9

In finem, pro occultis filii, Psalmus David. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua. Lætabor et exultabo in te: psallam nomini tuo Altissime, In convertendo inimicum meum retrorsum: infirmabuntur, et peribunt a facie tua. Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam: sedisti super thronum qui iudicas iustitiam. Increpasti Gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum et in sæculum sæculi. Inimici defecerunt frameæ in finem: et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu: et Dominus in æternum permanet. Paravit in iudicio thronum suum: et ipse iudicabit orbem terræ in æquitate, iudicabit populos in iustitia. 10 Et factus est Dominus refugium pauperi: adiutor in opportunitatibus, in tribulatione. 11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum: quoniam non dereliquisti quærentes te Domine. 12 Psallite Domino, qui habitat in Sion: annunciate inter Gentes studia eius: 13 Quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est: non est oblitus clamorem pauperum. 14 Miserere mei Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis. 15 Qui exaltas me de portis mortis, ut annunciem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion. 16 Exultabo in salutari tuo: infixæ sunt Gentes in interitu, quem fecerunt. In laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. 17 Cognoscetur Dominus iudicia faciens: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator. 18 Convertantur peccatores in infernum, omnes Gentes quæ obliviscuntur Deum. 19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis: patientia pauperum non peribit in finem. 20 Exurge Domine, non confortetur homo: iudicentur Gentes in conspectu tuo: 21 Constitue Domine legislatorem super eos: ut sciant Gentes quoniam homines sunt. 22 Ut quid Domine recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione? 23 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. 24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ: et iniquus benedicitur. 25 Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem iræ suæ non quæret. 26 Non est Deus in conspectu eius: inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur iudicia tua a facie eius: omnium inimicorum suorum dominabitur. 27 Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo. 28 Cuius maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo: sub lingua eius labor et dolor. 29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. 30 Oculi eius in pauperem respiciunt: insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem: rapere pauperem dum attrahit eum. 31 In laqueo suo humiliabit eum, inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum. 32 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus, avertit faciem suam ne videat in finem. 33 Exurge Domine Deus, exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum. 34 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret. 35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras: ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adiutor. 36 Contere brachium peccatoris et maligni: quæretur peccatum illius, et non invenietur. 37 Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi: peribitis Gentes de terra illius. 38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus: præparationem cordis eorum audivit auris tua. 39 Iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
Copyright information for VulgCC