Psalms 92

Laus Cantici ipsi David, in die ante Sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur. Parata sedes tua ex tunc: a sæculo tu es. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis: domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudinem dierum.
Copyright information for VulgCC