Psalms 96

Huic David, Quando terra eius restituta est. Dominus regnavit, exultet terra: lætentur insulæ multæ. Nubes, et caligo in circuitu eius: iustitia, et iudicium correctio sedis eius. Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius. Illuxerunt fulgura eius orbi terræ: vidit, et commota est terra. Montes, sicut cera fluxerunt a facie Domini: a facie Domini omnis terra. Annunciaverunt cæli iustitiam eius: et viderunt omnes populi gloriam eius. Confundantur omnes, qui adorant sculptilia: et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli eius: audivit, et lætata est Sion. Et exultaverunt filiæ Iudæ, propter iudicia tua Domine: Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram: nimis exaltatus es super omnes deos. 10 Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos. 11 Lux orta est iusto, et rectis corde lætitia. 12 Lætamini iusti in Domino: et confitemini memoriæ sanctificationis eius.
Copyright information for VulgCC