Sir 45

Dilectus Deo, et hominibus Moyses: cuius memoria in benedictione est. Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit. Glorificavit illum in conspectu regum, et iussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam. In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Iacob testamentum suum, et iudicia sua Israel. Excelsum fecit Aaron fratrem eius, et similem sibi de tribu Levi: statuit ei testamentum æternum, et dedit illi sacerdotium gentis: et beatificavit illum in gloria, et circumcinxit eum zona gloriæ, et induit eum stolam gloriæ, et coronavit eum in vasis virtutis. 10 Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei, et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro, 11 dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suæ. 12 Stolam sanctam, auro, et hyacintho, et purpura, opus textile, viri sapientis, iudicio et veritate præditi: 13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis in memoriam secundum numerum tribuum Israel. 14 Corona aurea super mitram eius expressa signo sanctitatis, et gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum ornata. 15 Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem. 16 Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes eius per omne tempus. 17 Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie. 18 Complevit Moyses manus eius, et unxit illum oleo sancto. 19 Factum est illi in testamentum æternum, et semini eius sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine eius. 20 Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo: 21 et dedit illi in præceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum, docere Iacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israel. 22 Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia. 23 Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiæ. 24 Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis. 25 Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hereditatem, et primitias frugum terræ divisit illi. 26 Panem ipsis in primis paravit in satietatem: nam et sacrificia Domini edent, quæ dedit illi, et semini eius. 27 Ceterum in terra gentes non hereditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars eius, et hereditas. 28 Phinees filius Eleazari tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini: 29 et stare in reverentia gentis: in bonitate et alacritate animæ suæ placuit Deo pro Israel. 30 Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suæ, ut sit illi et semini eius sacerdotii dignitas in æternum. 31 Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda, hereditas ipsi et semini eius, ut daret sapientiam in cor nostrum, iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit.
Copyright information for VulgCC