Sir 5

Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui: et ne dixeris: Quomodo potui? aut: Quis me subiiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. Ne dixeris: Peccavi, et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adiicias peccatum super peccatum. Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur. Misericordia enim, et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. 10 Noli anxius esse in divitiis iniustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ. 11 Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam. Sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. 12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia, et prosequatur te verbum pacis et iustitiæ. 13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas: et cum sapientia proferas responsum verum. 14 Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. 15 Honor et gloria in sermone sensati, lingua vero imprudentis subversio est ipsius. 16 Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris, et confundaris. 17 Super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. 18 Iustifica pusillum, et magnum similiter.
Copyright information for VulgCC