Tob 1

Tobias ex tribu, et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam, quæ ducit ad Occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet) cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit, ita ut omnia, quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex eius genere, impertiret. Cumque esset iunior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere. Denique cum irent omnes ad vitulos aureos, quos Ieroboam fecerat rex Israel, hic solus fugiebat consortia omnium, sed pergebat in Ierusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israel, omnia primitiva sua, et decimas suas fideliter offerens, ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem. Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat. Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei, 10 quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato. 11 Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua, et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua, 12 (cum omnes ederent ex cibis Gentilium) iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum. 13 Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, 14 et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset. 15 Pergebat ergo ad omnes, qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis. 16 Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his, quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti: 17 et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu eius, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. 18 Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius eius pro eo, et filios Israel exosos haberet in conspectu suo: 19 Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis: 20 esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam solicitus exhibebat. 21 Denique cum reversus esset rex Sennacherib fugiens a Iudæa plagam, quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum. 22 At ubi nunciatum est regi, iussit eum occidi, et tulit omnem substantiam eius. 23 Tobias vero cum filio suo, et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum. 24 Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius, 25 et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas eius restituta est ei.
Copyright information for VulgCC