Tob 2

Post hæc vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiæ, dixit filio suo: Vade, et adduc aliquos de tribu nostra, timentes Deum, ut epulentur nobiscum. Cumque abiisset, reversus nunciavit ei, unum ex filiis Israel iugulatum iacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, ieiunus pervenit ad corpus: tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum. Cumque occultasset corpus, manducavit panem cum luctu et tremore, memorans illum sermonem, quem dixit Dominus per Amos prophetam: Dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum. Cum vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum. Arguebant autem eum omnes proximi eius, dicentes: Iam huius rei causa interfici iussus es, et vix effugisti mortis imperium, et iterum sepelis mortuos? Sed Tobias plus timens Deum, quam regem, rapiebat corpora occisorum, et occultabat in domo sua, et mediis noctibus sepeliebat ea. 10 Contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens in domum suam, iactasset se iuxta parietem, et obdormisset, 11 et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos eius, fieretque cæcus. 12 Hanc autem tentationem ideo permisit Dominus evenire illi, ut posteris daretur exemplum patientiæ eius, sicut et sancti Iob. 13 Nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit, et mandata eius custodierit, non est contristatus contra Deum quod plaga cæcitatis evenerit ei, 14 sed immobilis in Dei timore permansit, agens gratias Deo omnibus diebus vitæ suæ. 15 Nam sicut beato Iob insultabant reges, ita isti parentes et cognati eius irridebant vitam eius, dicentes: 16 Ubi est spes tua, pro qua eleemosynas, et sepulturas faciebas? 17 Tobias vero increpabat eos, dicens: Nolite ita loqui: 18 quoniam filii sanctorum sumus, et vitam illam expectamus, quam Deus daturus est his, qui fidem suam numquam mutant ab eo. 19 Anna vero uxor eius ibat ad opus textrinum quotidie, et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat, deferebat. 20 Unde factum est, ut hœdum caprarum accipiens detulisset domi: 21 Cuius cum vocem balantis vir eius audisset, dixit: Videte, ne forte furtivus sit, reddite eum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere. 22 Ad hæc uxor eius irata respondit: Manifeste vana facta est spes tua, et eleemosynæ tuæ modo apparuerunt. 23 Atque his, et aliis huiuscemodi verbis exprobrabat ei.
Copyright information for VulgCC