Wis 19

Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Præsciebat enim et futura illorum: quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna solicitudine præmisissent illos, consequebantur illos pœnitentia acti. Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ: et quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur: ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas: et horum, quæ acciderant, commemorationem amittebant, ut quæ deerant tormentis, repleret punitio: et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent. Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi. Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua, quæ ante erat, terra arida apparuit, et in mari rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio: per quem omnis natio transivit, quæ tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra. Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exultaverunt, magnificantes te Domine, qui liberasti illos. 10 Memores enim erant adhuc eorum, quæ in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. 11 Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum adducti concupiscentia postulaverunt escas epulationis. 12 In allocutione enim desiderii, ascendit illis de mari ortygometra: et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quæ ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias. 13 Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt: alii quidem ignotos non recipiebant advenas, alii autem bonos hospites in servitutem redigebant, 14 et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat: quoniam inviti recipiebant extraneos. 15 Qui autem cum lætitia receperunt hos, qui eisdem usi erant iustitiis, sævissimis afflixerunt doloribus. 16 Percussi sunt autem cæcitate: sicut illi in foribus iusti, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat. 17 In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest. 18 Agrestia enim in aquatica convertebantur: et quæcumque erant natantia, in terram transibant. 19 Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur. 20 Flammæ econtrario, corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore, et in omni loco assistens eis.
Copyright information for VulgCC