Zechariah 3

Et ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei. Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te Satan: et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! numquid non iste torris est erutus de igne? Et Iesus erat indutus vestibus sordidis: et stabat ante faciem angeli. Qui respondit, et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis. Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput eius. Et posuerunt cidarim mundam super caput eius, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat. Et contestabatur angelus Domini Iesum, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris: tu quoque iudicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his, qui nunc hic assistunt. Audi Iesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem. Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego cælabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum: et auferam iniquitatem terræ illius in die una. 10 In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem, et subter ficum.
Copyright information for VulgCC