1 Macc 12

Et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere, et renovare cum eis amicitiam: et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam: et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt: Ionathas summus sacerdos, et gens Iudæorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam, et societatem secundum pristinum. Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Iuda cum pace. Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Ionathas Spartiatis: IONATHAS summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Iudæorum Spartiatis fratribus salutem. Iampridem missæ erant epistolæ ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subiectum est. Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore: et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate, et amicitia. Nos, cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris, 10 maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem, et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. 11 Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, quæ offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum. 12 Lætamur itaque de gloria vestra. 13 Nos autem circumdederunt multæ tribulationes, et multa prælia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro. 14 Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his præliis. 15 habuimus enim de cælo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri. 16 Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Iasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam, et societatem pristinam. 17 Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos: et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostræ. 18 Et nunc benefacietis respondentes nobis ad hæc. 19 Et hoc est rescriptum epistolarum, quod miserat Oniæ: 20 Arius, rex Spartiatarum Oniæ sacerdoti magno salutem. 21 Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Iudæis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham. 22 Et nunc ex quo hæc cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra: 23 Sed et nos rescripsimus vobis: Pecora nostra et possessiones nostræ, vestræ sunt: et vestræ, nostræ: mandavimus itaque hæc nunciari vobis. 24 Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum. 25 et exiit ab Ierusalem, et occurrit eis in Amathite regione: non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius. 26 Et misit speculatores in castra eorum: et reversi renunciaverunt quod constituunt supervenire illis nocte. 27 Cum occidisset autem sol, præcepit Ionathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte, et posuit custodes per circuitum castrorum. 28 Et audierunt adversarii quod paratus est Ionathas cum suis in bello: et timuerunt, et formidaverunt in corde suo: et accenderunt focos in castris suis. 29 Ionathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane: videbant autem luminaria ardentia, 30 et secutus est eos Ionathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen Eleutherum. 31 Et divertit Ionathas ad Arabas, qui vocantur Zabadæi, et percussit eos, et accepit spolia eorum. 32 Et iunxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam. 33 Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima præsidia: et declinavit in Ioppen, et occupavit eam 34 (audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Demetrii) et posuit ibi custodes ut custodirent eam. 35 Et reversus est Ionathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis ædificare præsidia in Iudæa, 36 et ædificare muros in Ierusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant. 37 Et convenerunt, ut ædificarent civitatem: et cecidit murus, qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha: 38 et Simon ædificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas, et seras. 39 Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiæ, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem: 40 timens ne forte non permitteret eum Ionathas, sed pugnaret adversus eum, quærebat comprehendere eum, et occidere. Et exurgens abiit in Bethsan. 41 Et exivit Ionathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in prælium, et venit Bethsan. 42 Et vidit Tryphon quia venit Ionathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus, timuit. 43 et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera: et præcepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi. 44 Et dixit Ionathæ: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? 45 Et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii, et conversus abibo: propterea enim veni. 46 Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Iuda. 47 retinuit autem secum tria millia virorum: ex quibus remisit in Galilæam duo millia, mille autem venerunt cum eo. 48 Ut autem intravit Ptolemaidam Ionathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses: et comprehenderunt eum: et omnes, qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt. 49 Et misit Tryphon exercitum, et equites in Galilæam, et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathæ. 50 At illi cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas, et periit, et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium. 51 Et videntes hi, qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt: 52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda. Et planxerunt Ionathan, et eos, qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israel luctu magno. 53 Et quæsierunt omnes gentes, quæ erant in circuitu eorum, conterere eos. dixerunt enim: 54 Non habent principem, et adiuvantem: nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum.
Copyright information for VulgCH