1 Macc 5

Et factum est, ut audierunt Gentes in circuitu quia ædificatum est altare, et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde: et cogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et cœperunt occidere de populo, et persequi. Et debellabat Iudas filios Esau in Idumæa, et eos, qui erant in Acrabathane: quia circumsedebant Israelitas, et percussit eos plaga magna. Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via. Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus, qui in eis erant. Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum: et commisit cum eis prælia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos: et cepit Gazer civitatem, et filias eius, et reversus est in Iudæam. Et congregatæ sunt gentes, quæ sunt in Galaad adversus Israelitas, qui erant in finibus eorum ut tollerent eos: et fugerunt in Datheman munitionem, 10 et miserunt litteras ad Iudam, et fratres eius, dicentes: Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant: 11 et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus: et Timotheus est dux exercitus eorum. 12 Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis. 13 Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt: et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros. 14 Et adhuc epistolæ legebantur, et ecce alii nuncii venerunt de Galilæa conscissis tunicis, nunciantes secundum verba hæc: 15 dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone: et repleta est omnis Galilæa alienigenis, ut nos consumant. 16 Ut audivit autem Iudas, et populus, sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis. 17 Dixitque Iudas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa: ego autem, et frater meus Ionathas ibimus in Galaaditim. 18 Et reliquit Iosephum filium Zachariæ, et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudæa ad custodiam: 19 et præcepit illis, dicens: Præestote populo huic: et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur. 20 Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilæam: Iudæ autem octo millia in Galaaditim. 21 Et abiit Simon in Galilæam, et commisit prælia multa cum gentibus: et contritæ sunt gentes a facie eius, et persecutus est eos usque ad portam 22 Ptolemaidis: et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum, et accepit spolia eorum, 23 et assumpsit eos, qui erant in Galilæa, et in Arbatis cum uxoribus, et natis, et omnibus quæ erant illis, et adduxit in Iudæam cum lætitia magna. 24 Et Iudas Machabæus, et Ionathas frater eius transierunt Iordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum. 25 Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia, quæ acciderant fratribus eorum in Galaaditide, 26 et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim: hæ omnes civitates munitæ, et magnæ. 27 Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die. 28 Et convertit Iudas, et exercitus eius, viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni. 29 Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem. 30 Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas, et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos. 31 Et vidit Iudas, quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitate: 32 et dixit exercitui suo: Pugnate hodie pro fratribus vestris. 33 Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione. 34 Et cognoverunt castra Timothei quia Machabæus est, et refugerunt a facie eius: et percusserunt eos plaga magna. et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum. 35 Et divertit Iudas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam: et occidit omnem masculum eius, et sumpsit spolia eius, et succendit eam igni. 36 Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis. 37 Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem. 38 Et misit Iudas speculari exercitum: et renunciaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes, quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis: 39 et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Iudas obviam illis. 40 Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Iudas, et exercitus eius ad torrentem aquæ: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum: quia potens poterit adversum nos. 41 si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum. 42 Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominem reliqueritis: sed veniant omnes in prælium. 43 Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et proiecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim. 44 Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus, qui erant in ipso: et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Iudæ. 45 Et congregavit Iudas universos Israelitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iuda. 46 Et venerunt usque Ephron: et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. 47 Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus: et misit ad eos Iudas verbis pacificis, 48 dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram: et nemo vobis nocebit: tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire. 49 Et præcepit Iudas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco. 50 et applicuerunt se viri virtutis: et oppugnavit civitatem illam tota die, et tota nocte, et tradita est civitas in manu eius: 51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia eius, et transivit per totam civitatem super interfectos. 52 Et transgressi sunt Iordanem in campo magno, contra faciem Bethsan. 53 Et erat Iudas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Iuda: 54 et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace. 55 Et in diebus, quibus erat Iudas, et Ionathas in terra Galaad, et Simon frater eius in Galilæa contra faciem Ptolemaidis, 56 audivit Iosephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt, 57 et dixit: Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt. 58 Et præcepit his, qui erant in exercitu suo, et abierunt Iamniam. 59 Et exivit Gorgias de civitate, et viri eius obviam illis in pugnam. 60 Et fugati sunt Iosephus, et Azarias usque in fines Iudææ: et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo: 61 quia non audierunt Iudam, et fratres eius, existimantes fortiter se facturos. 62 Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israel. 63 Et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum. 64 Et convenerunt ad eos fausta acclamantes. 65 Et exivit Iudas, et fratres eius, et expugnabant filios Esau in terra, quæ ad Austrum est, et percussit Chebron et filias eius: et muros eius, et turres succendit igni in circuitu. 66 Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam. 67 In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in prælium. 68 Et declinavit Iudas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni: et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Iuda.
Copyright information for VulgCH