1 Macc 7

Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic. Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum, et Lysiam, ut adducerent eos ad eum. Et res ei innotuit: et ait: Nolite mihi ostendere faciem eorum. Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui: et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Iudas, et fratres eius omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne, quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos eius, et adiutores eorum. Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi: et misit eum, ut videret exterminium, quod fecit Iudas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israel. 10 Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda: et miserunt nuncios, et locuti sunt ad Iudam, et ad fratres eius verbis pacificis in dolo. 11 Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. 12 Et convenerunt ad Alcimum, et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ iusta sunt: 13 et primi, Assidæi qui erant in filiis Israel, et exquirebant ab eis pacem. 14 Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit, non decipiet nos: 15 et locutus est cum eis verba pacifica: et iuravit illis, dicens: Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris. 16 Et crediderunt ei: Et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die secundum verbum, quod scriptum est: 17 Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret. 18 Et incubuit timor, et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et iudicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et iusiurandum quod iuraverunt. 19 Et movit Bacchides castra ab Ierusalem, et applicuit in Bethzecha: et misit, et comprehendit multos ex eis, qui a se effugerant, et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum proiecit. 20 Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem: 21 et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui. 22 et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Iuda, et fecerunt plagam magnam in Israel. 23 Et vidit Iudas omnia mala quæ fecit Alcimus, et qui cum eo erant, filiis Israel, multo plus quam Gentes. 24 et exiit in omnes fines Iudææ in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem. 25 Vidit autem Alcimus quod prævaluit Iudas, et qui cum eo erant: et cognovit quia non potest sustinere eos, et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus. 26 Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus: qui erat inimicitias exercens contra Israel: et mandavit ei evertere populum. 27 Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno, et misit ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo, 28 dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace. 29 Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice: et hostes parati erant rapere Iudam. 30 Et innotuit sermo Iudæ quoniam cum dolo venerat ad eum: et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem eius. 31 Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius: et exivit obviam Iudæ in pugnam iuxta Capharsalama. 32 Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David. 33 Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quæ offerebantur pro rege. 34 Et irridens sprevit eos, et polluit: et locutus est superbe, 35 et iuravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Iudas, et exercitus eius in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna. 36 et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi: et flentes dixerunt: 37 Tu Domine elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo. 38 fac vindictam in homine isto, et exercitu eius, et cadant in gladio: memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant. 39 Et exiit Nicanor ab Ierusalem, et castra applicuit ad Bethoron: et occurrit illi exercitus Syriæ. 40 Et Iudas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris: et oravit Iudas, et dixit: 41 Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octogintaquinque millia: 42 sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et iudica illum secundum malitiam illius. 43 Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio. 44 Ut autem vidit exercitus eius quia cecidisset Nicanor, proiecerunt arma sua, et fugerunt: 45 et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus: 46 et exierunt de omnibus castellis Iudææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. 47 Et acceperunt spolia eorum in prædam: et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Ierusalem. 48 Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna. 49 Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar. 50 Et siluit terra Iuda dies paucos.
Copyright information for VulgCH