1 Chronicles 1

Adam, Seth, Enos, Cainan, Malaleel, Iared, Henoch, Mathusale, Lamech, Noe, Sem, Cham, et Iaptheth. Filii Iapheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Iavan, Thubal, Mosoch, Thiras. Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma. Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan. Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan. 10 Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra. 11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim, 12 Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim. 13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque, 14 et Iebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum, 15 Hevæumque et Aracæum, et Sinæum. 16 Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum. 17 Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch. 18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber. 19 Porro Heber nati sunt duo filii, nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra; et nomen fratris eius Iectan. 20 Iectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Iare, 21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla, 22 Hebal etiam, et Abimael, et Saba, necnon 23 et Ophir, et Hevila, et Iobab. omnes isti filii Iectan: 24 Sem, Arphaxad, Sale, 25 Heber, Phaleg, Ragau, 26 Serug, Nachor, Thare, 27 Abram, iste est Abraham. 28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel. 29 Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, 30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema, 31 Ietur, Naphis, Cedma. hi sunt filii Ismahelis. 32 Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Iecsan, Madan, Madian, Iesboc, et Sue. Porro filii Iecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim. 33 Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa. omnes hi, filii Ceturæ. 34 Genuit autem Abraham Isaac: cuius fuerunt filii Esau, et Israel. 35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ihelom, et Core. 36 Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec. 37 Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza. 38 Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. 39 Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna. 40 Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aia et Ana. Filii Ana: Dison. 41 Filii Dison: Hamram, et Eseban et Iethran, et Charan. 42 Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Iacan. Filii Disan: Hus et Aran. 43 Isti sunt reges, qui imperaverunt in Terra Edom antequam esset rex super filios Israel: Bale filius Beor: et nomen civitatis eius, Denaba. 44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra. 45 Cumque et Iobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de Terra Themanorum. 46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in Terra Moab: et nomen civitatis eius Avith. 47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. 48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ iuxta amnem sita est. 49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. 50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cuius urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiæ Mezaab. 51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, 52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 54 dux Magdiel, dux Hiram. hi duces Edom.
Copyright information for VulgCH