1 Samuel 31

Philisthiim autem pugnabant adversum Israel: et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboe. Irrueruntque Philisthiim in Saul, et in filios eius, et percusserunt Ionathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul, totumque pondus prælii versum est in Saul: et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis. Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger eius: fuerat enim nimio terrore perterritus. arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum. Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo. Mortuus est ergo Saul, et tres filii eius, et armiger illius, et universi viri eius in die illa pariter. Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem, et trans Iordanem, quod fugissent viri Israelitæ, et quod mortuus esset Saul, et filii eius, reliquerunt civitates suas, et fugerunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi. Facta autem die altera, venerunt Philisthiim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe. Et præciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis: et miserunt in Terram Philisthinorum per circuitum, ut annunciaretur in templo idolorum, et in populis. 10 Et posuerunt arma eius in templo Astaroth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan. 11 Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad, quæcumque fecerant Philisthiim Saul, 12 surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum eius de muro Bethsan: veneruntque Iabes Galaad, et combusserunt ea ibi: 13 et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.
Copyright information for VulgCH