2 Macc 11

Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis, et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his, quæ acciderant, congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Iudæos, existimans se civitatem quidem captam Gentibus habitaculum facturum, templum vero in pecuniæ quæstum, sicut cetera delubra Gentium, habiturum, et per singulos annos vænale sacerdotium: nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat. Ingressus autem Iudæam, et appropians Bethsuræ, quæ erat in angusto loco, ab Ierosolyma intervallo quinque stadiorum, illud præsidium expugnabat. Ut autem Machabæus, et qui cum eo erant, cognoverunt expugnari præsidia, cum fletu et lacrymis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israel. Et ipse primus Machabæus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis. Cumque pariter prompto animo procederent, Ierosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. 10 Ibant igitur prompti, de cælo habentes adiutorem, et miserantem super eos Dominum. 11 Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos: 12 universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. 13 Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans, factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos: 14 promisitque se consensurum omnibus, quæ iusta sunt, et regem compulsurum amicum fieri. 15 Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens: et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Iudæis, ea rex concessit. 16 Nam erant scriptæ Iudæis epistolæ a Lysia quidem hunc modum continentes: LYSIAS populo Iudæorum salutem. 17 Ioannes, et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea, quæ per illos significabantur, implerem. 18 Quæcumque igitur regi potuerunt perferri, exposui: et quæ res permittebat, concessit. 19 Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo. 20 De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum. 21 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta. 22 Regis autem epistola ista continebat: REX Antiochus Lysiæ fratri salutem. 23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam, 24 audivimus Iudæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua. 25 Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes iudicavimus, templum restitui illis, ut agerent secundum suorum maiorum consuetudinem. 26 Bene igitur feceris, si miseris ad eos, et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant. 27 Ad Iudæos vero regis epistola talis erat: REX Antiochus senatui Iudæorum, et ceteris Iudæis salutem. 28 Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus. 29 Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos. 30 His igitur, qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis, 31 ut Iudæi utantur cibis, et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his, quæ per ignorantiam gesta sunt. 32 Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur. 33 Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die. 34 Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: QUINTUS Memmius, et Titus Manilius legati Romanorum, populo Iudæorum salutem. 35 De his, quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus. 36 De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus. 37 Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cuius estis voluntatis. 38 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.
Copyright information for VulgCH