2 Chronicles 11

Venit autem Roboam in Ierusalem, et convocavit universam domum Iuda et Beniamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israel, et converteret ad se regnum suum. Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens: Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda, et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin: Hæc dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt, nec perrexerunt contra Ieroboam. Habitavit autem Roboam in Ierusalem, et ædificavit civitates muratas in Iuda. Extruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue, Bethsur quoque, et Socho, et Odollam, necnon et Geth, et Maresa, et Ziph, sed et Aduram, et Lachis, et Azeca, 10 Saraa quoque, et Aialon, et Hebron, quæ erant in Iuda et Beniamin, civitates munitissimas. 11 Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini. 12 Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Iudam, et Beniamin. 13 Sacerdotes autem et Levitæ, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis, 14 relinquentes suburbana, et possessiones suas, et transeuntes ad Iudam, et Ierusalem: eo quod abiecisset eos Ieroboam, et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur. 15 Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et dæmoniorum, vitulorumque quos fecerat. 16 Sed et de cunctis tribubus Israel, quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israel, venerunt in Ierusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum. 17 Et roboraverunt regnum Iuda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos: ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus. 18 Duxit autem Roboam uxorem Mahalath, filiam Ierimoth, filii David: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai, 19 quæ peperit ei filios Iehus, et Somoriam, et Zoom. 20 Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quæ peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith. 21 Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas, et concubinas: nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta: et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias. 22 Constituit vero in capite, Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos: ipsum enim regem facere cogitabat, 23 quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios eius, et in cunctis finibus Iuda, et Beniamin, et in universis civitatibus muratis: præbuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.
Copyright information for VulgCH