Acts 2

Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Erant autem in Ierusalem habitantes Iudæi, viri religiosi ex omni natione, quæ sub cælo est. Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilæi sunt, et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Iudæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, 10 Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ, quæ est circa Cyrenen, et advenæ Romani, 11 Iudæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. 12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem dicentes: Quidnam vult hoc esse? 13 Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti. 14 Stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Iudæi, et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. 15 Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: 16 sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel: 17 Et erit in novissimis diebus (dicit Dominus) effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. 18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt: 19 et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: 20 Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. 21 Et erit: omnis, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. 22 Viri Israelitæ, audite verba hæc: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: 23 hunc definito consilio, et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: 24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. 25 David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi ne commovear: 26 Propter hoc lætatum est cor meum, et exultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: 27 Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. 28 Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me iucunditate cum facie tua. 29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem. 30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius: 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. 32 Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus. 33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis, et auditis. 34 Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis 35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 36 Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Iesum, quem vos crucifixistis. 37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? 38 Petrus vero ad illos: Pœnitentiam (inquit) agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus sancti. 39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. 40 Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. 41 Qui ergo receperunt sermonem eius, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia. 42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. 43 Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia, et signa per Apostolos in Ierusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. 44 Omnes etiam, qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. 45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. 46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione, et simplicitate cordis, 47 collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.
Copyright information for VulgCH