Acts 3

Petrus autem, et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, baiulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum. Is cum vidisset Petrum, et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne, dixit: Respice in nos. At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge, et ambula. Et apprehensa manu eius dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases eius, et plantæ. Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. Et vidit omnis populus eum ambulantem, et laudantem Deum. 10 Cognoscebant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo, quod contingerat illi. 11 Cum teneret autem Petrum, et Ioannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum, quæ appellatur Salomonis, stupentes. 12 Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israelitæ quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? 13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Iesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti. 14 Vos autem sanctum, et iustum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis: 15 auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus. 16 Et in fide nominis eius, hunc, quem vos vidistis, et nostis, confirmavit nomen eius: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. 17 Et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. 18 Deus autem, quæ prænunciavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. 19 Pœnitemini igitur, et convertimini ut deleantur peccata vestra: 20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum, qui prædicatus est vobis, Iesum Christum, 21 quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo Prophetarum. 22 Moyses quidem dixit: Quoniam Prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis iuxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. 23 Erit autem: omnis anima, quæ non audierit Prophetam illum, exterminabitur de plebe. 24 Et omnes prophetæ a Samuel, et deinceps, qui locuti sunt, annunciaverunt dies istos. 25 Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. 26 Vobis primum Deus suscitans Filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua.
Copyright information for VulgCH