Bar 5

Exue te Ierusalem stola luctus, et vexationis tuæ: et indue te decore, et honore eius, quæ a Deo tibi est sempiternæ gloriæ. Circumdabit te Deus diploide iustitiæ, et imponet mitram capiti honoris æterni. Deus enim ostendet splendorem suum in te omni, qui sub cælo est. Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum: Pax iustitiæ, et honor pietatis. Exurge Ierusalem, et sta in excelso: et circumspice ad Orientem, et vide collectos filios tuos ab Oriente sole usque ad Occidentem, in verbo sancti gaudentes Dei memoria. Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni. Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum, et rupes perennes, et convalles replere in æqualitatem terræ: ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei. Obumbraverunt autem et silvæ, et omne lignum suavitatis Israel et mandato Dei. Adducet enim Deus Israel cum iucunditate in lumine maiestatis suæ, cum misericordia, et iustitia, quæ est ex ipso.
Copyright information for VulgCH