Deuteronomy 34

Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Iericho: ostenditque ei Dominus omnem Terram Galaad usque Dan, et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Iuda usque ad mare novissimum, et australem partem, et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor. Dixitque Dominus ad eum: Hæc est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, iubente Domino: et sepelivit eum in valle Terræ Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum eius usque in præsentem diem. Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus eius, nec dentes illius moti sunt. Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. Iosue vero filius Nun repletus est Spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israel, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. 10 Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, 11 in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in Terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis eius, universæque terræ illius, 12 et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israel.
Copyright information for VulgCH