Ephesians 1

Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate. Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ, in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto filio suo. In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ eius, quæ superabundavit in nobis in omni sapientia, et prudentia: ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, 10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis, et quæ in terra sunt, in ipso: 11 In quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum eius, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ: 12 ut simus in laudem gloriæ eius nos, qui ante speravimus in Christo: 13 In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, (Evangelium salutis vestræ) in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, 14 qui est pignus hereditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius. 15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos, 16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: 17 ut Deus, Domini nostri Iesu Christi pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis, in agnitione eius: 18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis eius, et quæ divitiæ gloriæ hereditatis eius in sanctis, 19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis eius, 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: 21 supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro. 22 Et omnia subiecit sub pedibus eius: et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, 23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.
Copyright information for VulgCH